monumenta.ch > Hieronymus > uwbM.p.th.f.69.99 > bnf7877.96 > sectio 6 > csg871.119 > sectio 16 > bavPal.lat.1449.165 > bkeCod.15.31v > bavPal.lat.1449.179 > sectio 108 > habCod.Guelf.707Helmst..28 > sectio 27 > sectio 211 > csg250.211 > sectio 127 > csg250.262 > bnf13013.132 > sectio 148

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 10, 148
{LXXIV} Omnibus ovis medio vitelli parva inest velut sanguinea gutta, quod esse cor avium existimant, primum in omni corpore id gigni opinantes: in ovo certe gutta ea salit palpitatque. ipsum animal ex albo liquore ovi corporatur. cibus eius in luteo est. omnibus intus caput maius toto corpore, oculi conpressi capite maiores. increscente pullo candor in medium vertitur, luteum circumfunditur.